1.1
In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset,
nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma
pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo
ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate
amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire
perreximus. paulumque cum ab [Note] eius villa abessemus,
ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim [Note] longo intervallo * * * ), ad suam [Note] villam reduximus. [Note]
1.2
hic pauca primo,
atque ea [Note] percunctantibus nobis ecquid [Note] forte Roma [Note]
novi.
<Tum> [Note] Atticus Omitte ista quae nec percunctari
nec audire sine molestia possumus quaeso
inquit et
quaere [Note] potius ecquid [Note] ipse novi. silent enim diutius
Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum
cessare sed celare quae scribat existimo.
Minime vero
inquit ille; intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; [Note] sed habeo
magnum opus [Note] in manibus, quae [Note] iam pridem; ad hunc -- --
enim [Note] ipsum
(me autem dicebat) quaedam institui,
quae et sunt magna sane et limantur a me politius.
1.3
Et ego Ista quidem
inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare;
audivi enim e Libone
nostro, cuius nosti studium (nihil enim [Note] eius modi celare
possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem
mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a
te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus
res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam
Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum [Note]
multa scribas genus hoc [Note] praetermittas, praesertim cum
et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res
longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
ch. 2